- NIMEREZET
- NIMEREZETmaledictio apud Hebraeos gravissima, de qua 2. Sam. c. 16. Quinque enim verba contumeliosa continebat, quibus David fugiens a Simei fuerat impetitus: Prima litera Nun, Noef designat, i. e. adulterum; secunda Mem, Moabitam sonat; tertia Resch, Rasa significat, h. e. impium; quarta Zain, Zara, i. e. leprosum; quinta Tau, Teoba i. e. abominabilem. Ita Dominicus Macer in Hierolex. voce Maledictio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.